venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et
intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem
filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini
et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim
multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et
requievit omnis domus Israhel post Dominum
ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in
toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos
de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino
et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim
abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et
servierunt Domino soli
dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat
ut orem pro vobis Dominum
et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt
in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi
peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in
Masphat
et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel
in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel
quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie
Philisthinorum
dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad
Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum
tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum
holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro
Israhel et exaudivit eum Dominus
factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum
Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem
Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit
eos et caesi sunt a filiis Israhel
egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt
Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter
Bethchar
tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter
Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii
dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus
et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut
venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini
super Philistheos cunctis diebus Samuhel
et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel
Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit
Israhel de manu Philisthinorum eratque pax inter Israhel et
Amorreum
iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae
et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et
Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis
revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi
iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino